monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 71, 2
Sed cuncta quae de eo commemoranda putavit, aeternae requiei et benedictionis luce conclusit. Quia, sicut et supra meminimus, cunctae huius saeculi aetates sex, in quibus iusti, Domino cooperante, bonis operibus insistunt, ita sunt superna ordinatione dispositae, ut, in primordiis suis singulae aliquid laetarum rerum habentes, non parvis aerumnarum tenebris, pressurarumque consumantur.